Haller's Concordance: AMICIS
- uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis Judg. 14:20
- duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis Tob. 8:22
- narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. Esther 6:13
- itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum Job 35:4
- Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia Job 42:10
- ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum Ps. 28:3
- ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende Sir. 6:13
- dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis Sir. 13:25
- reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam Sir. 30:6
- ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes Sir. 41:28
- et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis 1 Ma. 3:38
- et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum 1 Ma. 6:14
- et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 1 Ma. 7:8
- et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris 1 Ma. 7:15
- cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
- genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent 1 Ma. 11:33
- et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis 1 Ma. 11:57
- noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis 1 Ma. 12:14
- et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi 1 Ma. 12:43
- et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 1 Ma. 15:28
- tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus 2 Ma. 3:31
- sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit 2 Ma. 10:13
- dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant Lk. 12:4
- at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer Lk. 15:29
- trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis Lk. 21:16
- maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis Jn. 15:13
- altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis Acts 10:24
- si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis, 3 Esd. 8:12