Haller's Concordance: AMICITIA
- cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris 2 Par. 19:2
- et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem Wis. 8:18
- beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt Sir. 48:11
- quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 1 Ma. 10:26
- et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia 1 Ma. 12:8
- et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 2 Ma. 4:11
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur Jas. 4:4