Haller's Concordance: NUNTIIS
- respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi Num. 24:12
- et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt 1 Ki. 11:9
- missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 2 Ki. 11:4
- respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum 3 Ki. 20:9
- at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te 2 Par. 35:21
- et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius Isa. 14:32
- et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus Agg. 1:13