Haller's Concordance: AMICITIAS
- cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam Ex. 34:12
- quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare Josu. 23:12
- misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel 2 Ki. 3:12
- qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me 2 Ki. 3:13
- post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima 2 Par. 20:35
- qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos Pr. 17:9
- Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo. Dan. 11:23
- et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus 1 Ma. 8:1
- et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 1 Ma. 10:20
- scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius 1 Ma. 14:18