Haller's Concordance: AMICO
- dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea Ex. 11:2
- si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet Ex. 22:7
- quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini Dt. 15:2
- putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor Judg. 15:2
- veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem 2 Ki. 15:37
- ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo 2 Ki. 16:17
- qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit Job 6:14
- qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas Job 12:4
- adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere Job 36:33
- loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo Ps. 15:3
- ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare Pr. 3:28
- ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam Pr. 3:29
- fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam Pr. 6:1
- homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo Pr. 17:18
- occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis Pr. 18:1
- causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles Pr. 25:9
- sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci Pr. 26:19
- homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius Pr. 29:5
- noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis Sir. 6:1
- amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius Sir. 6:15
- noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias Sir. 7:13
- ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi Sir. 14:13
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis Sir. 20:25
- mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam Sir. 22:25
- perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem Sir. 29:13
- filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis Sir. 33:20
- sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit Sir. 37:4
- sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum Sir. 37:5
- a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas Sir. 41:23
- sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias Jer. 9:8
- propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae Jer. 34:17
- et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum Osee 3:1
- nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
- vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Hab. 2:15
- rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 13:36