Haller's Concordance: OBEDEDOM
- et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei 2 Ki. 6:10
- et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius 2 Ki. 6:11
- nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 2 Ki. 6:12
- et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei 1 Par. 13:13
- mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat 1 Par. 13:14
- et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores 1 Par. 15:18
- porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion 1 Par. 15:21
- porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae 1 Par. 15:24
- igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia 1 Par. 15:25
- Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 1 Par. 16:5
- porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 1 Par. 16:38
- filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus 1 Par. 26:4
- omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 1 Par. 26:8
- Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium 1 Par. 26:15
- omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam 2 Par. 25:24