Haller's Concordance: OBITUM
- et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis Gen. 25:11
- de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret Tob. 8:24
- factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos Tob. 14:14
- ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum Sir. 14:17
- et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem 1 Ma. 9:23
- et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum Mt. 2:15
- dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis 2 Pet. 1:15