Haller's Concordance: OBLATIONES
- quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai Lev. 7:38
- hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei Lev. 23:37
- et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini Num. 18:32
- haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis Num. 29:39
- et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris Dt. 12:27
- non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent Dt. 18:1
- et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius 1 Esd. 6:10
- tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos Ps. 51:19
- fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer Sir. 14:11
- et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus Amos 4:5
- nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi 1 Ma. 15:5
- post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota Acts 24:17
- superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur Heb. 10:8
- et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum. 3 Esd. 5:52
- oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi. 4 Esd. 1:31
- et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes. 4 Esd. 3:24
- et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium. 4 Esd. 10:46