Haller's Concordance: AMICUS
- ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum Gen. 26:26
- si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
- erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde 2 Ki. 13:3
- cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex 2 Ki. 16:16
- Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis 3 Ki. 4:5
- misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 3 Ki. 5:1
- Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis 1 Par. 27:33
- memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est Jud. 8:22
- qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis Pr. 13:20
- omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur Pr. 17:17
- iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum Pr. 18:17
- vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater Pr. 18:24
- noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso Pr. 22:24
- guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem Cant. 5:16
- est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis Sir. 6:8
- et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit Sir. 6:9
- est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis Sir. 6:10
- amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget Sir. 6:11
- amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum Sir. 6:14
- amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum Sir. 6:16
- qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius Sir. 6:17
- vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud Sir. 9:15
- non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus Sir. 12:8
- in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est Sir. 12:9
- fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius Sir. 20:17
- si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus Sir. 22:27
- equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit Sir. 33:6
- omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem Sir. 37:1
- sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur Sir. 37:2
- amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro Sir. 40:23
- unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet Jer. 9:4
- audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster 1 Ma. 10:19
- et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos 1 Ma. 10:20
- et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 1 Ma. 15:32
- venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis Mt. 11:19
- venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum Lk. 7:34
- quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum Lk. 11:6
- dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios Lk. 11:8
- qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est Jn. 3:29
- haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Jn. 11:11
- exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari Jn. 19:12
- et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est Jas. 2:23
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur Jas. 4:4