Haller's Concordance: OBLITI
- feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth Judg. 3:7
- qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 1 Ki. 12:9
- dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei Job 19:14
- omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo Ps. 44:17
- si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum Ps. 44:20
- et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis Ps. 78:11
- cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius Ps. 106:13
- obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto Ps. 106:21
- consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei Ps. 119:139
- et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam Isa. 65:11
- vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui Jer. 3:21
- qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal Jer. 23:27
- omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua Jer. 30:14
- numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem Jer. 44:9
- grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui Jer. 50:6
- obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem Bar. 4:8
- iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei Osee 13:6
- et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Mt. 16:5
- et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi Mk. 8:14
- et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Heb. 12:5
- quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis. 4 Esd. 1:6
- lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. 4 Esd. 1:14