Haller's Concordance: OBLIVISCARIS
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos Dt. 4:9
- cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit Dt. 4:23
- cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis Dt. 6:13
- observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie Dt. 8:11
- memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti Dt. 9:7
- cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris Dt. 25:19
- ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum Ps. 74:19
- ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter Ps. 74:23
- fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum Pr. 3:1
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei Pr. 4:5
- honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris Sir. 7:29
- gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam Sir. 29:19
- non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis Sir. 37:6