Haller's Concordance: OBLIVISCI
- vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei Gen. 41:51
- et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos 4 Ki. 17:38
- surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum Ps. 10:12
- benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius Ps. 103:2
- noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis Sir. 38:22
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Isa. 49:15
- hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis Heb. 13:2
- beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus Heb. 13:16