Haller's Concordance: OBPROBRII
- quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 1 Ki. 25:39
- surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die Ps. 74:22
- recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum Ps. 89:50
- multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum Ps. 123:4
- filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii Sir. 41:9
- noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius Isa. 54:4