Haller's Concordance: OBSERVA
- observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo Ex. 23:21
- observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum Ex. 34:11
- observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus Dt. 5:12
- audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem Dt. 6:3
- observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie Dt. 8:11
- ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore Dt. 11:1
- observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui Dt. 12:28
- observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte Dt. 16:1
- observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite Dt. 24:8
- et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis 1 Ki. 19:2
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo Eccl. 12:13