Haller's Concordance: OBSERVABANT
- Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi 1 Ki. 2:22
- usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 1 Par. 9:18
- porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos 2 Par. 35:15
- quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter Ps. 71:10
- et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: Dan. 13:12
- et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum 1 Ma. 1:60
- et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum Mk. 3:2
- observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum Lk. 6:7
- et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Lk. 14:1