Haller's Concordance: OBTINUERUNT
- adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim Ex. 15:14
- donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Dan. 7:22
- et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo 1 Ma. 1:9
- et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori 1 Ma. 2:48
- et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel 1 Ma. 7:22
- audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum 1 Ma. 8:2
- et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos 1 Ma. 8:5
- cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
- quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 1 Ma. 15:3
- et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes 2 Ma. 8:30
- multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt 2 Ma. 10:17