Haller's Concordance: OBTULERIT
- loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas Lev. 1:2
- anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus Lev. 2:1
- qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino Lev. 2:9
- si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Lev. 3:6
- si agnum obtulerit coram Domino Lev. 3:7
- si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino Lev. 3:12
- sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam Lev. 4:32
- sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit Lev. 7:7
- si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est Lev. 7:16
- qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua Lev. 7:33
- cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua Lev. 16:6
- lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo Lev. 16:24
- et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui Lev. 17:4
- et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam Lev. 17:8
- loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini Lev. 22:18
- homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo Lev. 22:21