Haller's Concordance: OCCIDENT
- quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident Ex. 21:29
- viduam et advenam interficient et pupillos occident Ps. 94:6
- non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes Isa. 11:9
- lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus Isa. 65:25
- et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer Mt. 17:23
- tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Mt. 24:9
- docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget Mk. 9:31
- propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur Lk. 11:49
- et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget Lk. 18:33