Haller's Concordance: OCCIDENTALEM
- ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas Ex. 26:22
- et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam Ex. 26:27
- et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare Ex. 36:32
- ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud Num. 2:18
- postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel Josu. 5:1
- dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi Josu. 8:9
- omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josu. 8:13
- cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eius Josu. 11:16
- hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas Josu. 12:7
- tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
- possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius 1 Par. 7:28
- isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 1 Par. 12:15
- et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae Ezec. 42:19
- et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia Ezec. 48:16
- et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una Ezec. 48:23
- et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una Ezec. 48:24
- et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una Ezec. 48:26
- et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una Ezec. 48:34