Haller's Concordance: OCCIDENTE
- et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius Gen. 12:8
- qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti Ex. 10:19
- Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe Josu. 11:3
- et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole 2 Par. 18:34
- quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium Ps. 75:6
- quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra Ps. 103:12
- ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari Ps. 107:3
- Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:12
- noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te Isa. 43:5
- ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter Isa. 45:6
- et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit Isa. 59:19
- Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Dan. 8:5
- dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum Mt. 8:11
- sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis Mt. 24:27
- et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei Lk. 13:29
- a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente. 4 Esd. 15:38