Haller's Concordance: OCCIDISTI
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem 3 Ki. 21:19
- sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti 2 Par. 21:13
- numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit Tob. 3:10
- non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum Isa. 14:20
- SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti Lam. 3:43
- sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum Lk. 15:30