Haller's Concordance: OCCISORUM
- ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat Num. 23:24
- inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis Dt. 32:42
- sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea Tob. 2:9
- Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. Esther 9:16
- qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate Wis. 11:8
- interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris Ezec. 28:8
- et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent Ezec. 35:8