Haller's Concordance: OCCULTA
- occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur Sir. 39:3
- quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis Jer. 16:17
- et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 1 Ma. 2:31
- et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta 1 Ma. 2:36
- omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta 2 Ma. 12:41
- in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Rom. 2:16
- occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 1 Cor. 14:25
- sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Cor. 4:2