Haller's Concordance: OCCULTE
- quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Gen. 18:12
- tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum Tob. 2:4
- tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam Tob. 12:6
- si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit Eccl. 10:11
- sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias Jer. 9:8
- et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 1 Ma. 9:60
- et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte 1 Ma. 10:79
- nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 2 Ma. 1:19
- Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam Mt. 1:19
- Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant Acts 16:37