Haller's Concordance: OCCULTO
- cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt 2 Ma. 1:16
- nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo Jn. 7:4
- ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto Jn. 7:10
- respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jn. 18:20
- quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere Eph. 5:12