Haller's Concordance: OCCURRERUNT
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis Judg. 20:42
- porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera 2 Ki. 2:13
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 3 Ki. 2:7
- egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit Jud. 5:14
- factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis Jud. 10:11
- misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt Ps. 85:10
- duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te Isa. 51:19
- et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide 1 Ma. 5:25
- et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice 1 Ma. 11:60
- et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam Mt. 8:28
- et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe Lk. 17:12
- iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret Jn. 4:51
- et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam Acts 28:15