Haller's Concordance: ODERUNT
- non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me Ex. 20:5
- ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente Lev. 26:17
- cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua Num. 10:35
- non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me Dt. 5:9
- omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur Dt. 30:7
- si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam Dt. 32:41
- benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant Dt. 33:11
- dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem 2 Par. 1:11
- cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris 2 Par. 19:2
- qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet Job 8:22
- vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me Ps. 25:19
- exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius Ps. 68:1
- multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam Ps. 69:4
- erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis Ps. 69:14
- qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo Ps. 81:15
- quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput Ps. 83:2
- fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me Ps. 86:17
- sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam Ps. 89:23
- confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion Ps. 129:5
- qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem Pr. 8:36
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit Pr. 19:7
- viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius Pr. 29:10
- Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. Dan. 4:19
- ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Mt. 5:44
- salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos Lk. 1:71
- sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt Lk. 6:27
- si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
- et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, 4 Esd. 7:79
- et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 4 Esd. 10:23