Haller's Concordance: ODI
- et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex 3 Ki. 22:8
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi Jer. 44:4
- odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum Amos 5:21
- iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis Amos 6:8
- et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus Zach. 8:17
- quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio Rom. 7:15
- sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi Apoc. 2:6