Haller's Concordance: AMORE
- et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade 2 Ki. 13:15
- de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore 3 Ki. 11:2
- transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris Tob. 6:22
- cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter Pr. 5:19
- omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
- fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo Cant. 2:5
- adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo Cant. 5:8
- Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: Dan. 13:10
- animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 1 Pet. 1:22
- in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 2 Pet. 1:7