Haller's Concordance: ODIO
- quod si fortuito et absque odio Num. 35:22
- si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus Dt. 19:11
- si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit Dt. 22:13
- et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade 2 Ki. 13:15
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 2 Ki. 19:6
- vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me Ps. 25:19
- convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius Ps. 105:25
- propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui Ps. 119:128
- mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi Ps. 119:163
- perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi Ps. 139:22
- melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio Pr. 15:17
- omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
- similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius Wis. 14:9
- non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus Sir. 12:3
- nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam Sir. 12:7
- utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis Sir. 31:19
- pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem Isa. 60:15
- quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis Isa. 61:8
- et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae Ezec. 23:29
- propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero Ezec. 35:11
- odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt Amos 5:10
- qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum Mic. 3:2
- Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti Mal. 1:3
- cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere Mal. 2:16
- igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala 2 Ma. 3:1
- audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum Mt. 5:43
- nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Mt. 6:24
- et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit Mt. 10:22
- tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Mt. 24:9
- et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem Mt. 24:10
- et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit Mk. 13:13
- et eritis odio omnibus propter nomen meum Lk. 21:17
- si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit Jn. 15:18
- sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Jn. 15:25
- ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo Jn. 17:14
- sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui Rom. 9:13
- nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam Eph. 5:29