Haller's Concordance: ODIT
- murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret Dt. 1:27
- nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus Dt. 16:22
- et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit Dt. 22:16
- et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem Jud. 5:21
- Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius Ps. 11:5
- sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius Pr. 6:16
- timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor Pr. 8:13
- qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est Pr. 12:1
- qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit Pr. 13:24
- doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur Pr. 15:10
- conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet Pr. 15:27
- dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius Pr. 28:16
- qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat Pr. 29:24
- non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris Sir. 15:11
- omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum Sir. 15:13
- qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam Sir. 19:5
- qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum Sir. 21:7
- sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis Sir. 33:2
- duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim Sir. 50:27
- si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus Lk. 14:26
- omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius Jn. 3:20
- non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt Jn. 7:7
- qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Jn. 12:25
- si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit Jn. 15:18
- si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus Jn. 15:19
- qui me odit et Patrem meum odit Jn. 15:23
- qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 1 Jn. 2:9
- qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 1 Jn. 2:11
- nolite mirari fratres si odit vos mundus 1 Jn. 3:13
- omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 1 Jn. 3:15