Haller's Concordance: ODORIS
- oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris Ex. 25:6
- dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia Ex. 30:34
- aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum Ex. 35:29
- confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino Lev. 1:17
- adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino Lev. 3:5
- adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit Lev. 3:16
- tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino Lev. 6:15
- lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei Lev. 8:21
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino Num. 15:10
- praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua Num. 28:2
- alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino Num. 28:8
- et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino Num. 28:13
- sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris Sir. 24:20
- ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis Sir. 24:23
- memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii Sir. 49:1