Haller's Concordance: OEPHI
- gomor autem decima pars est oephi Ex. 16:36
- quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est Lev. 5:11
- haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere Lev. 6:20
- offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin Num. 15:4
- decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin Num. 28:5
- collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios Ruth 2:17
- dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 1 Ki. 17:17
- statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis Ezec. 45:10
- oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum Ezec. 45:11
- et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei Ezec. 45:13
- et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et olei hin per singula oephi Ezec. 45:24
- et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:5
- et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:7
- et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:11
- et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum Ezec. 46:14