Haller's Concordance: OFFENDICULUM
- non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus Lev. 19:14
- iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
- absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper Ps. 140:5
- quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum Pr. 4:12
- precare ante faciem et minue offendiculum Sir. 17:22
- sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram Ezec. 3:20
- et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 28:24
- pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam Ezec. 44:12
- non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum Rom. 14:13
- noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat Rom. 14:20
- videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 1 Cor. 8:9
- si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 1 Cor. 9:12