Haller's Concordance: OFFERANT
- quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino Ex. 30:20
- dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris Num. 7:11
- et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius 1 Esd. 6:10
- offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo Ps. 68:31
- et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato Ezec. 43:19
- sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus Ezec. 44:15
- ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem. 3 Esd. 8:16