Haller's Concordance: AMORREUS
- Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis Num. 13:29
- itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma Dt. 1:44
- quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus Josu. 9:1
- tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus Josu. 12:8
- transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras Josu. 24:11
- artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent Judg. 1:34
- et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea Ezec. 16:3
- filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus Ezec. 16:45