Haller's Concordance: OFFERAT
- separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes Ex. 35:5
- iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis Ex. 36:6
- et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius Lev. 5:6
- sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum Lev. 5:7
- loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius Lev. 7:29
- praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum Lev. 14:4
- postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem Lev. 16:20
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum 2 Ki. 24:22
- ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Par. 29:5
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3
- et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus Jer. 33:18
- omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis Heb. 5:1
- omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat Heb. 8:3
- neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno Heb. 9:25