Haller's Concordance: OFFEREBANT
- sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum Num. 16:35
- et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant 1 Ki. 24:3
- excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae 3 Ki. 10:15
- ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat 4 Ki. 4:5
- laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno 1 Par. 29:9
- ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum Jud. 4:15
- et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua Mt. 9:2
- et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus Mk. 10:13
- sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron. 3 Esd. 1:14
- et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. 3 Esd. 5:50