Haller's Concordance: OFFEREBAT
- tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat Ex. 36:3
- offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum 3 Ki. 9:25
- et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum 3 Ki. 10:5
- cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus Job 1:5
- fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones Heb. 11:17