Haller's Concordance: ABSCONDI
- qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me Gen. 3:10
- vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui Josu. 7:21
- a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Job 23:12
- si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam Job 31:33
- iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa Ps. 40:10
- in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi Ps. 119:11
- in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus Isa. 54:8
- propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui Isa. 57:17
- et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus Jer. 13:5
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos Jer. 43:10
- iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illis Ezec. 39:24
- vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Mt. 5:14
- et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est Mt. 25:25
- similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt 1 Tim. 5:25