Haller's Concordance: OFFERT
- loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas Ex. 25:2
- dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est Ex. 36:5
- sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi Lev. 6:26
- sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius Lev. 7:8
- loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius Lev. 7:29
- et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos Lev. 21:8
- quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem Lev. 27:13
- ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Par. 29:5
- qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui Sir. 34:24
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3
- in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia Heb. 9:7
- in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater Heb. 12:7