Haller's Concordance: OFFICII
- nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 1 Par. 23:26
- restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 2 Par. 26:18
- et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Lk. 1:23
- quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino 2 Cor. 9:12