Haller's Concordance: OLIM
- rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat Gen. 26:18
- terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim Dt. 2:20
- olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns 1 Ki. 9:9
- in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet Wis. 12:27
- proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt Isa. 2:6
- numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum Isa. 37:26
- quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die Jer. 20:8
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent Mt. 11:21
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent Lk. 10:13
- olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem 2 Cor. 12:19
- multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis Heb. 1:1
- et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 2 Pet. 2:3
- subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes Jude 1:4
- et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim. 4 Esd. 5:2
- olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur, 4 Esd. 9:15