Haller's Concordance: OLIVETI
- et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos Mt. 21:1
- sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Mt. 24:3
- et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Mt. 26:30
- et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos Lk. 19:29
- et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus Lk. 19:37
- erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti Lk. 21:37
- Iesus autem perrexit in montem Oliveti Jn. 8:1
- tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter Acts 1:12