Haller's Concordance: OMNEMQUE
- et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram Gen. 2:5
- et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis Gen. 47:12
- omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare Lev. 4:19
- adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit Lev. 8:25
- tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna Josu. 10:32
- omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis Josu. 11:14
- et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca Josu. 13:11
- quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath Judg. 3:3
- et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison Judg. 4:13
- vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 4 Ki. 11:14
- et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni 4 Ki. 25:9
- non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi Jud. 2:6
- omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus Jud. 2:8
- pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa Jud. 3:14
- et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur Ezec. 36:10