Haller's Concordance: OMNIPOTENTE
- qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis Ex. 6:3
- ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius Job 24:1
- aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore Job 27:10
- haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient Job 27:13
- ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34:10
- hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est 2 Ma. 3:30
- statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura 2 Ma. 8:11
- nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 2 Ma. 8:18
- et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 2 Ma. 8:24
- et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 2 Ma. 15:8