Haller's Concordance: ONERA
- ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra Ex. 5:4
- cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis Num. 4:15
- haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum Num. 4:31
- a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda Num. 4:47
- iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus Num. 4:49
- filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris Num. 7:9
- adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima Dt. 26:6
- fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte 3 Ki. 5:15
- ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac 4 Ki. 8:9
- fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi 2 Par. 2:18
- super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores 2 Par. 34:13
- aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium 2 Esd. 4:17
- conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem Isa. 46:1
- et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris Jer. 17:22
- et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus Jer. 17:24
- alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Mt. 23:4
- alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi Gal. 6:2