Haller's Concordance: ONERE
- qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere Ex. 18:22
- si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo Ex. 23:5
- pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi 2 Par. 10:4
- amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt Ps. 81:6
- sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum Osee 8:10
- et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo 2 Cor. 11:9