Haller's Concordance: ONIAE
- igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala 2 Ma. 3:1
- cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit 2 Ma. 3:33
- Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem 2 Ma. 3:35
- sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium 2 Ma. 4:7
- sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae 2 Ma. 4:36