Haller's Concordance: OPERAM
- quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Gen. 18:12
- et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas Eccl. 2:15
- oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis Sir. 15:20
- secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat Sir. 16:13
- ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile Sir. 37:20
- his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant 2 Ma. 12:1
- cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Lk. 12:58
- et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat Lk. 19:31
- et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 1 Th. 4:11
- dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis 2 Pet. 1:15
- et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio. 3 Esd. 8:19